# Against Vatinius 14

Cicero, Against Vatinius, 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/against-vatinius/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/against-vatinius/14
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi023.perseus-lat2:14

et quoniam omnium rerum magnarum ab dis immortalibus principia ducuntur, volo ut mihi respondeas tu, qui te Pythagoreum soles dicere et hominis doctissimi nomen tuis immanibus et barbaris moribus praetendere, quae te tanta pravitas mentis tenuerit, qui tantus furor ut, cum inaudita ac nefaria sacra susceperis, cum inferorum animas elicere, cum puerorum extis deos manis mactare soleas, auspicia quibus haec urbs condita est, quibus omnis res publica atque imperium tenetur, contempseris, initioque tribunatus tui senatui denuntiaris tuis actionibus augurum responsa atque eius conlegi adrogantiam impedimento non futura?

---

Cicero, Against Vatinius, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi023/phi0474.phi023.perseus-lat2.xml.
