# Against Vatinius 4

Cicero, Against Vatinius, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/against-vatinius/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/against-vatinius/4
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi023.perseus-lat2:4

nimium es vehemens feroxque natura: non putas fas esse verbum ex ore exire cuiusquam quod non iucundum et honorificum ad auris tuas accidat. venisti iratus omnibus; quod ego, simul ac te aspexi, prius quam loqui coepisti, cum ante Gellius, nutricula seditiosorum omnium, testimonium diceret, sensi atque providi. repente enim te tamquam serpens e latibulis oculis eminentibus, inflato collo, tumidis cervicibus intulisti, ut mihi renovatus ille tuus in to…

---

Cicero, Against Vatinius, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi023/phi0474.phi023.perseus-lat2.xml.
