# Aratea, phaenomenon fragmenta 1-19

Cicero, Aratea, phaenomenon fragmenta, Lines 1-19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/aratea-phaenomenon-fragmenta/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/aratea-phaenomenon-fragmenta/1

A Ioue Musarum primordia
Quem neque tempestas perimet neque longa uetustas
Interimet stinguens praeclara insignia caeli.
Cetera labuntur celeri caelestia motu,
Cum caeloque simul noctesque diesque feruntur.
Extremusque adeo duplici de cardine uertex
Dicitur esse polus
Hic est qui terra tegitur
Quas nostri Septem soliti uocitare Triones.
Ex is altera apud Graios Cynosura uocatur,
Altera dicitur esse Helice
Hac fidunt duce nocturna Phoenices in alto;
Sed prior illa magis stellis distincta refulget,
Et late prima confestim a nocte uidetur.
Haec uero parua est, sed nautis usus in hac est:
Nam cursu interiore breui conuertitur orbe.
Has inter, ueluti rapido cum gurgite flumen,
Toruus Draco serpit subter superaque reuoluens
Sese, conficiensque sinus e corpore flexos.
Huic non una modo caput ornans stella relucet,
Verum tempora sunt duplici fulgore notata,
E trucibusque oculis duo feruida lumina flagrant,
Atque uno mentum radianti sidere lucet;
Obstipum caput, a tereti ceruice reflexum,
Obtutum in cauda Maioris figere dicas.
Hoc caput hic paulum sese subitoque recondit,
Ortus ubi atque obitus partim admiscetur in una.
Attingens defessa uelut maerentis imago
Vertitur
Engonasin uocitant, genibus quia nixa feratur.
Hic illa eximio posita est fulgore Corona.
Quem claro perhibent Ophiuchum nomine Grai.
Hic pressu duplici palmarum continet Anguem
Atque eius ipse manet religatus corpore torto:
Namque uirum medium Serpens sub pectore cingit.
Ille tamen nitens grauiter uestigia ponit
Atque oculos urget pedibus pectusque Nepai.
Arctophylax, uulgo qui dicitur esse Bootes,
Quod quasi temone adiunctam prae se quatit Arctum
subter praecordia fixa uidetur
Stella micans radiis, Arcturus nomine claro.
Sub pedibus + profertur + finita Booti,
Spicum illustre tenens, splendenti corpore Virgo.
Malebant tenui contenti uiuere cultu.
Ferrea tum uero proles exorta repentest
Ausaque funestum primast fabricarier ensem
Et gustare manu iunctum domitumque iuuencum.
Et Iouis in regno caelique in parte resedit.

---

Cicero, Aratea, phaenomenon fragmenta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/CIC%7Cphae%7C001.
