# Aratea, prognosticorum fragmenta 1-3

Cicero, Aratea, prognosticorum fragmenta, Lines 1-3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/aratea-prognosticorum-fragmenta/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/aratea-prognosticorum-fragmenta/1

Vt cum Luna means Hyperionis officit orbi
Stinguuntur radii caeca caligine tecti.
Ast autem tenui quae candet lumine Phatne.
Atque etiam uentos praemonstrat saepe futuros
Inflatum mare cum subito penitusque tumescit,
Saxaque cana salis niueo spumata liquore
Tristificas certant Neptuno reddere uoces,
Aut densus stridor cum celso e uertice montis
Ortus adaugescit scopulorum saepe repulsus.
Cana fulix itidem, fugiens e gurgite ponti
Nuntiat horribilis clamans instare procellas,
Haud modicos tremulo fundens e gutture cantus.

---

Cicero, Aratea, prognosticorum fragmenta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/CIC%7Cprog%7C001.
