# Brutus 110

Cicero, Brutus, urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/brutus/110

his adiuncti sunt C. Curio M. Scaurus P. Rutilius C. Gracchus. De Scauro et Rutilio breviter licet dicere, quorum neuter summi oratoris habuit laudem, et est uterque in multis causis versatus. Erat in quibusdam laudandis viris, etiam si maximi ingeni non essent, probabilis tamen industria; quamquam his quidem non omnino ingenium, sed oratorium ingenium defuit. Neque enim refert videre quid dicendum sit, nisi id queas solute et suaviter dicere; ne id quidem satis est, nisi id quod dicitur fit voce voltu motuque conditius.

---

Cicero, Brutus, ed. Augustus Samuel Wilkins. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi039/phi0474.phi039.perseus-lat2.xml.
