Latin · ~2 min
146 to 147
Cicero, Brutus 146-147
Not analysed yet
qua re sit nobis orator in hoc interpretandi explanandi edisserendi genere mirabilis, sic ut simile nihil viderim; in augendo, in ornando, in refellendo magis existimator metuendus quam admirandus orator. verum ad Crassum revertamur. Tum Brutus: etsi satis, inquit, mihi videbar habere cognitum Scaevolam ex eis rebus quas audiebam saepe ex C. Rutilio, quo utebar propter familiaritatem Scaevolae nostri, tamen ista mihi eius dicendi tanta laus nota non erat; itaque cepi voluptatem tam ornatum virum tamque excellens ingenium fuisse in nostra re publica.