Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2
Cicero, Brutus 162
Not analysed yet
erit, inquit [M.] Brutus, aut iam est iste quem exspectas? Nescio, inquam. Sed est etiam L. Crassi in consulatu pro Q. Caepione† defensione iuncta† non brevis ut laudatio, ut oratio autem brevis; postrema censoris oratio, qua anno duodequinquagesimo usus est. In his omnibus inest quidam sine ullo fuco veritatis color; quin etiam comprehensio et ambitus ille verborum, si sic περίοδον appellari placet, erat apud illum contractus et brevis, et in membra quaedam, quae κῶλα Graeci vocant, dispertiebat orationem libentius.