Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2
Cicero, Brutus 202
Not analysed yet
sed cavenda est presso illi oratori inopia et ieiunitas, amplo autem inflatum et corruptum orationis genus. Inveniebat igitur acute Cotta, dicebat pure ac solute; et ut ad infirmitatem laterum perscienter contentionem omnem remiserat, sic ad virium imbecillitatem dicendi accommodabat genus. Nihil erat in eius oratione nisi sincerum, nihil nisi siccum atque sanum; illudque maximum, quod cum contentione orationis flectere animos iudicum vix posset nec omnino eo genere diceret, tractando tamen impellebat ut idem facerent a se commoti quod a Sulpicio concitati.