Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2
Cicero, Brutus 206
Not analysed yet
sed idem Aelius Stoicus esse voluit, orator autem nec studuit umquam nec fuit. Scribebat tamen orationes, quas alii dicerent; ut Q. Metello †F. ,ut Q. Caepioni, ut Q. Pompeio Rufo, quamquam is etiam ipse scripsit eas, quibus pro se est usus, sed non sine Aelio.