# Brutus 21

Cicero, Brutus, 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/brutus/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/brutus/21
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2:21

ego vero, inquam, si potuero, faciam vobis satis. Poteris, inquit: relaxa modo paulum animum aut sane, si potes, libera. Nempe igitur hinc tum, Pomponi, ductus est sermo, quod erat a me mentio facta causam Deiotari fidelissimi atque optimi regis ornatissime et copiosissime a Bruto me audisse defensam. scio, inquit, ab isto initio tractum esse sermonem teque Bruti dolentem vicem quasi deflevisse iudiciorum.vastitatem et fori. Feci, inquam, istuc quidem et saepe facio.

---

Cicero, Brutus, ed. Augustus Samuel Wilkins. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi039/phi0474.phi039.perseus-lat2.xml.
