Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2
Cicero, Brutus 221
Not analysed yet
In eodem igitur numero eiusdem aetatis C. Carbo fuit illius eloquentissimi viri filius. Non satis acutus orator, sed tamen orator numeratus est. Erat in verbis gravitas et facile dicebat et auctoritatem naturalem quandam habebat oratio. Acutior Q. Varius rebus inveniendis nec minus verbis expeditus; fortis vero actor et vehemens et verbis nec inops nec abiectus et quem plane oratorem dicere auderes, Cn. Pomponius lateribus pugnans, incitans animos, acer acerbus criminosus.