# Brutus 23

Cicero, Brutus, 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/brutus/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/brutus/23
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2:23

tum ille: Ceterarum rerum causa, inquit, istuc et doleo et dolendum puto; dicendi autem me non tam fructus et gloria quam studium ipsum exercitatioque delectat: quod mihi nulla res eripiet te praesertim tam studioso mei. Dicere enim bene nemo potest nisi qui prudenter intellegit; qua re qui eloquentiae verae dat operam, dat prudentiae, qua ne maximis quidem in bellis aequo animo carere quisquam potest.

---

Cicero, Brutus, ed. Augustus Samuel Wilkins. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi039/phi0474.phi039.perseus-lat2.xml.
