Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2
Cicero, Brutus 231
Not analysed yet
vides igitur ut ad te oratorem, Brute, pervenerimus tam multis inter nostrum tuumque initium dicendi interpositis oratoribus; ex quibus, quoniam in hoc sermone nostro statui neminem eorum qui viverent nominare, ne vos curiosius eliceretis ex me quid de quoque iudicarem, eos qui iam sunt mortui nominabo. Tum Brutus: Non est, inquit, ista causa quam dicis, quam ob rem de eis qui vivunt nihil velis dicere. Quaenam igitur, inquam, est? Vereri te, inquit, arbitror ne per nos hic sermo tuus emanet et ei tibi suscenseant quos praeterieris. Quid? vos, inquam, tacere non poteritis? Nos quidem, inquit, facillime; sed tamen te arbitror malle ipsum tacere quam taciturnitatem nostram experiri.