Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2
Cicero, Brutus 236
Not analysed yet
M. Piso quidquid habuit, habuit ex disciplina maximeque ex omnibus, qui ante fuerunt, Graecis doctrinis eruditus fuit. Habuit a natura genus quoddam acuminis, quod etiam arte limaverat, quod erat in reprehendendis verbis versutum et sollers, sed saepe stomachosum, non numquam frigidum, interdum etiam facetum. Is laborem [quasi cursum] forensem diutius non tulit, quod et corpore erat infirmo et hominum ineptias ac stultitias, quae devorandae nobis sunt, non ferebat iracundiusque respuebat sive morose, ut putabatur, sive ingenuo liberoque fastidio. Is cum satis floruisset adulescens, minor haberi est coeptus postea. Deinde ex virginum iudicio magnam laudem est adeptus et ex eo tempore quasi revocatus in cursum tenuit locum tam diu quam ferre potuit laborem; postea quantum detraxit ex studio tantum amisit ex gloria.