Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2
Cicero, Brutus 24
Not analysed yet
praeclare, inquam, Brute, dicis eoque magis ista dicendi laude delector quod cetera, quae sunt quondam habita in civitate pulcherrima, nemo est tam humilis qui se non aut posse adipisci aut adeptum putet; eloquentem neminem video factum esse victoria. Sed quo facilius sermo explicetur, sedentes, si videtur, agamus. Cum idem placuisset illis, tum in pratulo propter Platonis statuam consedimus.