Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2
Cicero, Brutus 251
Not analysed yet
Hic ego: Etsi, inquam, de optimi viri nobisque amicissimi laudibus libenter audio, tamen incurro in memoriam communium miseriarum, quarum oblivionem quaerens hunc ipsum sermonem produxi longius. Sed de Caesare cupio audire quid tandem Atticus iudicet. et ille: Praeclare, inquit, tibi constas, ut de eis qui nunc sint nihil velis ipse dicere; et hercule si sic ageres, ut de eis egisti qui iam mortui sunt, neminem ut praetermitteres: ne tu in multos Autronios et Staienos incurreres. Qua re sive hanc turbam effugere voluisti sive veritus es ne quis se aut praeteritum aut non satis laudatum queri posset, de Caesare tamen potuisti dicere, praesertim cum et tuum de illius ingenio notissimum iudicium esset nec illius de tuo obscurum.