Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2
Cicero, Brutus 256
Not analysed yet
verum quidem si audire volumus, omissis illis divinis consiliis, quibus saepe constituta est imperatorum sapientia salus civitatis aut belli aut domi, multo magnus orator praestat minutis imperatoribus. At prodest plus imperator. Quis negat? Sed tamen—non metuo ne mihi acclametis; est autem quod sentias dicendi libere locus—malim mihi L. Crassi unam pro M’. Curio dictionem quam castellanos triumphos duo. At plus interfuit rei publicae castellum capi Ligurum quam bene defendi causam M’. Curi.