Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2
Cicero, Brutus 26
Not analysed yet
testis est Graecia, quae cum eloquentiae studio sit incensa iamdiuque excellat in ea praestetque ceteris, tamen omnis artis vetustiores habet et multo ante non inventas solum sed etiam perfectas, quam haec est [a Graecis] elaborata dicendi vis atque copia. In quam cum intueor, maxime mihi occurrunt, Attice, et quasi lucent Athenae tuae, qua in urbe primum se orator extulit primumque etiam monumentis et litteris oratio est coepta mandari.