Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2
Cicero, Brutus 260
Not analysed yet
inquit Brutus; aut quis est iste C. Rusius? Et ille: Fuit accusator, inquit, vetus, quo accusante C. Hirtilium Sisenna defendens dixit quaedam eius sputatilica esse crimina. tum C. Rusius: Circumvenior, inquit, iudices, nisi subvenitis. Sisenna quid dicat nescio; metuo insidias. Sputatilica, quid est hoc? sputa quid sit scio, tilica nescio. Maximi risus; sed ille tamen familiaris meus recte loqui putabat esse inusitate loqui.