Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2
Cicero, Brutus 269
Not analysed yet
Ne T. quidem Postumius contemnendus in dicendo; de re publica vero non minus vehemens orator quam bellator fuit, effrenatus et acer nimis, sed bene iuris publici leges atque instituta cognoverat. Hoc loco Atticus: Putarem te, inquit, ambitiosum esse, si, ut dixisti, ei quos iam diu conligis viverent. Omnis enim commemoras, qui ausi aliquando sunt stantes loqui, ut mihi imprudens M. Servilium praeterisse videare.