Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2
Cicero, Brutus 295
Not analysed yet
galbam laudas. Si ut illius aetatis principem, adsentior—sic enim accepimus—; sin ut oratorem, cedo quaeso orationes—sunt enim—et dic hunc, quem tu plus quam te amas, Brutum velle te illo modo dicere. Probas Lepidi orationes, Paulum hic tibi adsentior, modo ita laudes ut antiquas; quod item de Africano, de Laelio, cuius tu oratione negas fieri quicquam posse dulcius, addis etiam nescio quid augustius. Nomine nos capis summi viri vitaeque elegantissimae verissimis laudibus. Remove haec: ne ista dulcis oratio ita sit abiecta ut eam aspicere nemo velit.