Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2
Cicero, Brutus 301
Not analysed yet
hortensius igitur cum admodum adulescens orsus esset in foro dicere, celeriter ad maiores causas adhiberi coeptus est: et quamquam inciderat in Cottae et Sulpici aetatem, qui annis decem maiores erant, excellente tum Crasso et Antonio, dein Philippo, post Iulio, cum his ipsis dicendi gloria comparabatur. Primnum memoria tanta quantam in nullo cognovisse me arbitror, ut quae secum commentatus esset, ea sine scripto verbis eisdem redderet quibus cogitavisset. Hoc adiumento ille tanto sic utebatur ut sua et commentata et scripta et nullo referente omnia omnium adversariorum dicta meminisset.