Latin · ~2 min
33 to 34
Cicero, Brutus 33-34
Not analysed yet
ante hunc enim verborum quasi structura et quaedam ad numerum conclusio nulla erat aut, si quando erat, non apparebat eam dedita opera esse quaesitam—quae forsitan laus sit, verum tamen natura magis tum casuque, non umquam aut ratione aliqua aut ulla observatione fiebat. ipsa enim natura circumscriptione quadam verborum comprehendit concluditque sententiam, quae cum aptis constricta verbis est, cadit etiam plerumque numerose. Nam et aures ipsae quid plenum, quid inane sit iudicant et spiritu quasi necessitate aliqua verborum comprehensio terminatur; in quo non modo defici sed etiam laborare turpe est.