# Brutus 333

Cicero, Brutus, 333. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/brutus/333
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/brutus/333
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2:333

nonne cemimus vix singulis aetatibus binos oratores laudabilis constitisse? Galba fuit inter tot aequalis unus excellens, cui, quem ad modum accepimus, et Cato cedebat senior et qui temporibus illis aetate inferiores fuerunt, Lepidus postea, deinde Carbo; nam Gracchi in contionibus multo faciliore et liberiore genere dicendi, quorum tamen ipsorum ad aetatem laus eloquentiae perfecta nondum fuit; Antonius Crassus, post Cotta Sulpicius Hortensius. Nihil dico amplius, tantum dico: si mihi accidisset ut numerarer in multis … si operosa est concursatio magis opportunorum …

---

Cicero, Brutus, ed. Augustus Samuel Wilkins. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi039/phi0474.phi039.perseus-lat2.xml.
