Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2
Cicero, Brutus 42
Not analysed yet
si quidem uterque cum civis egregius fuisset, populi ingrati pulsus iniuria se ad hostis contulit conatumque iracundiae suae morte sedavit. Nam etsi aliter apud te est, Attice, de Coriolano, concede tamen ut huic generi mortis potius adsentiar. At ille ridens: tuo vero, inquit, arbitratu; quoniam quidem concessum est rhetoribus ementiri in historiis, ut aliquid dicere possint argutius. Vt enim tu nunc de Coriolano, sic Clitarchus, sic Stratocles de Themistocle finxit.