# Brutus 55

Cicero, Brutus, urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/brutus/55

possumus Appium Claudium suspicari disertum, quia senatum iamiam inclinatum a Pyrrhi pace revocaverit; possumus C. Fabricium, quia sit ad Pyrrhum de captivis recuperandis missus orator; Ti. Coruncanium, quod ex pontificum commentariis longe plurimum ingenio valuisse videatur; M’. Curium, quod is tribunus plebis interrege Appio Caeco diserto homine comitia contra leges habente, cum de plebe consulem non accipiebat, patres ante auctores fieri coegerit: quod fuit permagnum nondum lege Maenia lata.

---

Cicero, Brutus, ed. Augustus Samuel Wilkins. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi039/phi0474.phi039.perseus-lat2.xml.
