Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2
Cicero, Brutus 61
Not analysed yet
hunc igitur Cethegum consecutus est aetate Cato, qui annis ix post eum fuit consul. Eum nos ut perveterem habemus, qui L. Marcio M’. Manilio consulibus mortuus est, annis lxxxvi ipsis ante me consuler. nec vero habeo quemquam antiquiorem, cuius quidem scripta proferenda putem, nisi quem Appi Caeci oratio haec ipsa de Pyrrho et non nullae mortuorum laudationes forte delectant.