Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2
Cicero, Brutus 70
Not analysed yet
quis enim eorum qui haec minora animadvertunt non intellegit Canachi signaiora esse quam ut imitentur veri— tatem; Calamidis dura illa quidem, sed tamen molliora quam Canachi; nondum Myronis satis ad veritatem adducta, iam tamen quae non dubites pulchra dicere; pulchriora etiam Polycliti et iam plane perfecta, ut mihi quidem videri solent? Similis in pictura ratio est; in qua Zeuxim et Polygnotum et Timanthem et eorum, qui non sunt usi plus quam quattuor coloribus, formas et liniamenta laudamus; at in Aetione Nicomacho Protogene Apelle iam perfecta sunt omnia.