Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat2
Cicero, Brutus 86
Not analysed yet
causam pro publicanis accurate, ut semper solitus esset, eleganterque dixisse Laelium. Cum consules re audita amplius de consili sententia pronuntiavissent, paucis interpositis diebus iterum Laelium multo diligentius meliusque dixisse iterumque eodem modo a consulibus rem esse prolatam. Tum Laelium, cum eum socii domum reduxissent egissentque gratias et ne defatigaretur oravissent, locutum esse ita: se quae fecisset honoris eorum causa studiose accurateque fecisse, sed se arbitrari causam illam a Ser. Galba, quod is in dicendo atrocior acriorque esset, gravius et vehementius posse defendi. Itaque auctoritate C. Laeli publicanos causam detulisse ad Galbam;