Latin · ~4 min
17
Cicero, Cum Senatui Gratias Egit 17
Not analysed yet
Capuaene te putabas, in qua urbe domicilium quondam superbiae fuit, consulem esse, sicut eras eo tempore, an Romae, in qua civitate omnes ante vos consules senatui paruerunt? tu es ausus in circo Flaminio productus cum tuo illo pari dicere te semper misericordem fuisse? quo verbo senatum atque omnis bonos, tum cum a patria pestem depellerent, crudelis demonstrabas fuisse. tu misericors me, adfinem tuum, quem comitiis praerogativae primum custodem praefeceras, quem Kalendis Ianuariis tertio loco sententiam rogaras, constrictum inimicis rei publicae tradidisti; tu meum generum, propinquum tuum, tu adfinem tuam, filiam meam, superbissimis et crudelissimis verbis a genibus tuis reppulisti; idemque tu clementia ac misericordia singulari, cum ego una cum re publica non tribunicio sed consulari ictu concidissem, tanto scelere tantaque intemperantia fuisti ut ne unam quidem horam interesse paterere inter meam pestem et tuam praedam, saltem dum conticisceret illa lamentatio et gemitus urbis!