Latin · ~2 min
23
Cicero, Cum Senatui Gratias Egit 23
Not analysed yet
omnia officia C. Septimi, Q. Valeri, P. Crassi, Sex. Quinctili, C. Cornuti summa et in me et in rem publicam constiterunt. quae cum libenter commemoro, tum non invitus non nullorum in me nefarie commissa praetereo. non est mei temporis iniurias meminisse, quas ego etiam si ulcisci possem, tamen oblivisci mallem: alio transferenda mea tota vita est, ut bene de me meritis referam gratiam, amicitias igni perspectas tuear, cum apertis hostibus bellum geram, timidis amicis ignoscam, proditores indicem, dolorem profectionis meae reditus dignitate consoler.