# Cum Senatui Gratias Egit 5

Cicero, Cum Senatui Gratias Egit, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/cum-senatui-gratias-egit/5

postea vero quam singulari et praestantissima virtute P. Lentuli consulis ex superioris anni caligine et tenebris lucem in re publica Kalendis Ianuariis dispicere coepistis, cum Q. Metelli, nobilissimi hominis atque optimi viri, summa dignitas, cum praetorum tribunorum plebis paene omnium virtus et fides rei publicae subvenisset, cum virtute gloria rebus gestis Cn. Pompeius omnium gentium, omnium saeculorum, omnis memoriae facile princeps tuto se venire in senatum arbitraretur, tantus vester consensus de salute mea fuit ut corpus abesset meum, dignitas iam in patriam revertisset.

---

Cicero, Cum Senatui Gratias Egit, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi019/phi0474.phi019.perseus-lat2.xml.
