# Cum Senatui Gratias Egit 9

Cicero, Cum Senatui Gratias Egit, 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/cum-senatui-gratias-egit/9

di immortales, quantum mihi beneficium dedisse videmini, quod hoc anno P. Lentulus consul populi Romani fuit! quanto maius dedissetis si superiore anno fuisset! nec enim eguissem medicina consulari, nisi consulari vulnere concidissem. audieram ex sapientissimo homine atque optimo civi et viro, Q. Catulo, non saepe unum consulem improbum, duo vero numquam excepto illo Cinnano tempore fuisse; qua re meam causam semper fore firmissimam dicere solebat, dum vel unus in re publica consul esset; quod vere dixerat si illud de duobus consulibus, quod ante in re publica non fuerat, perenne ac proprium manere potuisset. quod si Q. Metellus illo tempore consul fuisset , dubitatis quo animo fuerit in me conservando futurus, cum in restituendo auctorem fuisse adscriptoremque videatis?

---

Cicero, Cum Senatui Gratias Egit, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi019/phi0474.phi019.perseus-lat2.xml.
