# De Amicitia 28

Cicero, De Amicitia, 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-amicitia/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/de-amicitia/28
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2:28

nihil est enim virtute amabilius, nihil quod magis alliciat ad diligendum, quippe cum propter virtutem et probitatem etiam eos, quos numquam vidimus, quodam modo diligamus. quis est qui C. Fabrici, M’. Curi non cum caritate aliqua benevola memoriam usurpet, quos numquam viderit? quis autem est qui Tarquinium Superbum, qui Sp. Cassium, Sp. Maelium non oderit? cum duobus ducibus de imperio in Italia est decertatum, Pyrrho et Hannibale; ab altero propter probitatem eius non nimis alienos animos habemus; alterum propter crudelitatem semper haec civitas oderit.

---

Cicero, De Amicitia, ed. William Armistead Falconer. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi052/phi0474.phi052.perseus-lat2.xml.
