Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2
Cicero, De Amicitia 38
Not analysed yet
quod si rectum statuerimus vel concedere amicis quidquid velint vel impetrare ab eis quidquid velimus, perfecta quidem sapientia si simus, nihil habeat res viti; sed loquimur de eis amicis qui ante oculos sunt, quos videmus aut de quibus memoriam accepimus, quos novit vita communis. ex hoc numero nobis exempla sumenda sunt, et eorum quidem maxime, qui ad sapientiam proxime accedunt.