Latin · ~3 min
43 to 44
Cicero, De Amicitia 43-44
Not analysed yet
qua re talis improborum consensio non modo excusatione amicitiae tegenda non est, sed potius supplicio omni vindicanda est, ut ne quis concessum putet amicum vel bellum patriae inferentem sequi. quod quidem, ut res ire coepit, haud scio an aliquando futurum sit; mihi autem non minori curae est, qualis res publica post mortem meam futura sit, quam qualis hodie sit. haec igitur prima lex amicitiae sanciatur, ut ab amicis honesta petamus, amicorum causa honesta faciamus, ne exspectemus quidem dum rogemur, studium semper adsit, cunctatio absit, consilium verum dare audeamus libere, plurimum in amicitia amicorum bene suadentium valeat auctoritas, eaque et adhibeatur ad monendum non modo aperte, sed etiam acriter, si res postulabit, et adhibitae pareatur.