# De Amicitia 58

Cicero, De Amicitia, 58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-amicitia/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/de-amicitia/58
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2:58

altera sententia est quae definit amicitiam paribus officiis ac voluntatibus. hoc quidem est nimis exigue et exiliter ad calculos vocare amicitiam, ut par sit ratio acceptorum et datorum. divitior mihi et affluentior videtur esse vera amicitia nec observare restricte ne plus reddat quam acceperit: neque enim verendum est ne quid excidat aut ne quid in terram defluat aut ne plus aequo quid in amicitiam congeratur.

---

Cicero, De Amicitia, ed. William Armistead Falconer. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi052/phi0474.phi052.perseus-lat2.xml.
