Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2
Cicero, De Amicitia 68
Not analysed yet
novitates autem, si spem afferunt, ut tamquam in herbis non fallacibus fructus appareat, non sunt illae quidem repudiandae, vetustas tamen suo loco conservanda; maxima est enim vis vetustatis et consuetudinis. quin in ipso equo, cuius modo feci mentionem, si nulla res impediat, nemo est quin eo, quo consuevit, libentius utatur quam intractato et novo; nec vero in hoc, quod est animal, sed in eis etiam, quae sunt inanima, consuetudo valet, cum locis ipsis delectemur, montuosis etiam et silvestribus, in quibus diutius commorati sumus.