Latin
72 to 73
Cicero, De Amicitia 72-73
Not analysed yet
quam ob rem, ut ei, qui superiores sunt, submittere se debent in amicitia, sic quodam modo inferiores extollere. sunt enim quidam qui molestas amicitias faciunt cum ipsi se contemni putant—quod non fere contingit nisi eis qui etiam contemnendos se arbitrantur; qui hac opinione non modo verbis, sed etiam opera levandi sunt. tantum autem cuique tribuendum, primum quantum ipse efficere possis, deinde etiam quantum ille, quem diligas atque adiuves, sustinere. non enim neque tu possis, quamvis excellas, omnis tuos ad honores amplissimos perducere, ut Scipio P. Rupilium potuit consulem efficere, fratrem eius Lucium non potuit. quod si etiam possis quidvis deferre ad alterum, videndum est tamen quid ille possit sustinere.