# De Amicitia 79

Cicero, De Amicitia, 79. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-amicitia/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/de-amicitia/79
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2:79

digni autem sunt amicitia, quibus in ipsis inest causa cur diligantur. rarum genus! et quidem omnia praeclara, rara, nec quicquam difficilius quam reperire quod sit omni ex parte in suo genere perfectum. sed plerique neque in rebus humanis quicquam bonum norunt nisi quod fructuosum sit, et amicos tamquam pecudes eos potissimum diligunt, ex quibus sperant se maximum fructum esse capturos.

---

Cicero, De Amicitia, ed. William Armistead Falconer. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi052/phi0474.phi052.perseus-lat2.xml.
