Latin · ~3 min
93 to 95
Cicero, De Amicitia 93-95
Not analysed yet
quid enim potest esse tam flexibile, tam devium, quam animus eius, qui ad alterius non modo sensum ac voluntatem, sed etiam voltum atque nutum convertitur? negat quis, nego; ait, aio; postremo imperavi egomet mihi omnia assentari, ut ait idem Terentius, sed ille in Gnathonis persona, quod amici genus adhibere omnino levitatis est. multi autem Gnathonum similes, cum sint loco fortuna fama superiores, quorum est assentatio molesta, cum ad vanitatem accessit auctoritas. secerni autem blandus amicus a vero et internosci tam potest adhibita diligentia, quam omnia fucata et simulata a sinceris atque veris. contio, quae ex imperitissimis constat, tamen iudicare solet, quid intersit inter popularem, id est assentatorem et levem civem, et inter constantem et verum et gravem.