Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi053.perseus-lat3, Book 2
Cicero, De Divinatione 2.102
Not analysed yet
at neque non diligunt nos (sunt enim benefici generique hominum amici) neque ignorant ea, quae ab ipsis constituta et designata sunt; neque nostra nihil interest scire ea, quae futura sunt, (erimus enim cautiores, si sciemus) neque hoc alienum ducunt maiestate sua (nihil est enim beneficentia praestantius) neque non possunt futura praenoscere; non igitur di sunt nec significant nobis futura; sunt autem di; significant ergo; et non, si significant futura, nullas dant vias nobis ad significationum scientiam (frustra enim significarent) nec, si dant vias, non est divinatio; est igitur divinatio.