Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi053.perseus-lat3, Book 2
Cicero, De Divinatione 2.111
Not analysed yet
Adhibuit etiam latebram obscuritatis, ut iidem versus alias in aliam rem posse accommodari viderentur. Non esse autem illud carmen furentis cum ipsum poëma declarat (est enim magis artis et diligentiae quam incitationis et motus), tum vero ea, quae ἀκροστιχίς dicitur, cum deinceps ex primis primi cuiusque versus litteris aliquid conectitur, ut in quibusdam Ennianis: Q. Ennius fecit. Id certe magis est attenti animi quam furentis.