Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi053.perseus-lat3, Book 2
Cicero, De Divinatione 2.121
Not analysed yet
Iam ex insanorum aut ebriorum visis innumerabilia coniectura trahi possunt, quae futura videantur …Quis est enim, qui totum diem iaculans non aliquando conliniet? Totas noctes somniamus, neque ulla est fere, qua non dormiamus, et miramur aliquando id, quod somniarimus, evadere? Quid est tam incertum quam talorum iactus? tamen nemo est, quin saepe iactans Venerium iaciat aliquando, non numquam etiam iterum ac tertium. Num igitur, ut inepti, Veneris id inpulsu fieri malumus quam casu dicere? Quodsi ceteris temporibus falsis visis credendum non est, non video, quid praecipui somnus habeat, in quo valeant falsa pro veris.