Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi053.perseus-lat3, Book 2
Cicero, De Divinatione 2.127
Not analysed yet
Iam vero quid opus est circumitione et anfractu, ut sit utendum interpretibus somniorum potius, quam derecto deus, siquidem nobis consulebat, Hoc facito, hoc ne feceris diceret idque visum vigilanti potius quam dormienti daret? Iam vero quis dicere audeat vera omnia esse somnia? Aliquot somnia vera, inquit Ennius, sed omnia noenum necesse est. Quae est tandem ista distinctio? quae vera, quae falsa habet? et, si vera a deo mittuntur, falsa unde nascuntur? nam si ea quoque divina, quid inconstantius deo? quid inscitius autem est quam mentes mortalium falsis et mendacibus visis concitare? sin vera visa divina sunt, falsa autem et inania humana, quae est ista designandi licentia, ut hoc deus, hoc natura fecerit potius quam aut omnia deus, quod negatis, aut omnia natura? quodquoniam illud negatis, hoc necessario confitendum est.