Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi053.perseus-lat3, Book 2
Cicero, De Divinatione 2.135
Not analysed yet
Ergo obscura somnia minime consentanea maiestati deorum. Ad aperta et clara veniamus, quale est de illo interfecto a caupone Megaris, quale de Simonide, qui ab eo, quem humarat, vetitus est navigare, quale etiam de Alexandro, quod a te praeteritum esse miror, Quinte. Cum Ptolomaeus, familiaris eius, in proelio telo venenato ictus esset eoque vulnere summo cum dolore moreretur, Alexander adsidens somno est consopitus. Tum secundum quietem visus ei dicitur draco is, quem mater Olympias alebat, radiculam ore ferre et simul dicere, quo illa loci nasceretur (neque is longe aberat ab eo loco), eius autem esse vim tantam, ut Ptolomaeum facile sanaret. Cum Alexander experrectus narrasset amicis somnium, emissi sunt, qui illam radiculam quaererent; qua inventa et Ptolomaeus sanatus dicitur et multi milites, qui erant eodem genere teli vulnerati.