Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi053.perseus-lat3, Book 2
Cicero, De Divinatione 2.77
Not analysed yet
Itaque nec amnis transeunt auspicato nec tripudio auspicantur. Ubi ergo avium divinatio? quae, quoniam ab iis, qui auspicia nulla habent, bella administrantur, ad urbanas res retenta videtur, a bellicis esse sublata. Nam ex acuminibus quidem, quod totum auspicium militare est, iam M. Marcellus ille quinquiens consul totum omisit, idem imperator, idem augur optumus. Et quidem ille dicebat, si quando rem agere vellet, ne impediretur auspiciis, lectica operta facere iter se solere. Huic simile est, quod nos augures praecipimus, ne iuges auspicium obveniat, ut iumenta iubeant diiungere.