Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi053.perseus-lat3, Book 2
Cicero, De Divinatione 2.92
Not analysed yet
Quae potest igitur contagio ex infinito paene intervallo pertinere ad lunam vel potius ad terram? Quid? cum dicunt, id quod iis dicere necesse est, omnis omnium ortus, quicumque gignantur in omni terra, quae incolatur, eosdem esse, eademque omnibus, qui eodem statu caeli et stellarum nati sint, accidere necesse esse, nonne eius modi sunt, ut ne caeli quidem naturam interpretes istos caeli nosse appareat? Cum enim illi orbes, qui caelum quasi medium dividunt et aspectum nostrum definiunt, qui a Graecis ὁρίζοντες nominantur, a nobis finientes rectissume nominari possunt, varietatem maxumam habeant aliique in aliis locis sint, necesse est ortus occasusque siderum non fieri eodem tempore apud omnis.