# De Domo Sua Ad Pontifices 104

Cicero, De Domo Sua Ad Pontifices, 104. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-domo-sua-ad-pontifices/104

O rem quam homines soluti ridere non desinant, tristiores autem sine maximo dolore audire non possint! Publiusne Clodius, qui ex pontificis maximi domo religionem eripuit, is in meam intulit? Huncin vos, qui estis antistites caerimoniarum et sacrorum, auctorem habetis et magistrum publicae religionis? O di immortales!—vos enim haec audire cupio—P. Clodius vestra sacra curat, vestrum numen horret, res omnis humanas religione vestra contineri putat? hic non inludit auctoritati horum omnium qui adsunt summorum virorum, non vestra, pontifices, gravitate abutitur? ex isto ore religionis verbum excidere aut elabi potest? quam tu eodem ore, accusando senatum quod severe de religione decerneret, impurissime taeterrimeque violasti.

---

Cicero, De Domo Sua Ad Pontifices, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi020/phi0474.phi020.perseus-lat2.xml.
