# De Domo Sua Ad Pontifices 18

Cicero, De Domo Sua Ad Pontifices, 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-domo-sua-ad-pontifices/18

num igitur in hoc officio, quod fuit praecipue meum, sententia mea reprehenditur? rem maximam fuisse summique periculi, non solum a fame, sed etiam a caede incendiis vastitate, nemo negat, cum ad causam caritatis accederet iste speculator communium miseriarum, qui semper ex rei publicae malis sceleris sui faces inflammaret. negat oportuisse quicquam uni extra ordinem decerni. non iam tibi sic respondebo ut ceteris, Cn. Pompeio plurima, periculosissima, maxima mari terraque bella extra ordinem esse commissa: quarum rerum si quem paeniteat, eum victoriae populi Romani paenitere.

---

Cicero, De Domo Sua Ad Pontifices, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi020/phi0474.phi020.perseus-lat2.xml.
